Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
50 parare clocuit Cel. Hahnemann, ex Aquis nostris nigrum sedimentum deturbat, quod ex hoszszurétensibus est parcissimum. Medium hoc dictum effeclum producit etiam, dum cum majore proportione Cremoris Tartari correctum est* Qui inde ad praesentiam noxii cujusdam Metalli conclusionem duceret, certo falleret; sedimenta enim examinata (a) se ut merum Sulphuretum Ferri comprobarunt. Ut causam horum eventuum, qui forte quibusdam cum hactenus notis qualitatibus illorum liquorum non bene cohaerere videbuntur, adsignem, paucis commemorabo, quae de Ferri solutionibus in Acido Citri et Tartari dudum novi: Metallum nempe istud ex his Acidis per Hepar Sulphuris omnino praecipitatur; ast neutiquam ab Aere hydrogen io sulphurato. Verum cum ad solutiones Ferri in Acido nitrico vel tartarico aut in Cremore Tartari adjicitur Alcali quodcunque ad saturationem Acidi vel etiam ad excessum usque (b) , illud et per Hepar quodcunque et per Aerem hepaticum , sive hic in statu elastico adplicetur, sive Aqua solutus admisceatur, omnino dejicitur. Atque ex his ratio intelli- gitur, imo) cur Ferrum ex Acidis illis praecipitetur per Aquam hepaticam, cum minore proportione Cremoris Tartari paratam; non vero cum ad eandem conficiendam idem Sal acidus majore quantitate adhibitus erat: 2do) cur liquor Vini probatonus Hahnemanni, etiamsi cum excessiva quantitate Cremoris Tartari paratus sit, tamen Ferrum deturbet ex Aquis nostris. In utroque nimirum casu adest corpus, quo Acidum tartaricum excedens, (a) Methodum, qua utor ad Ferrum ab aliis metallis separandum^ inferius adducam. (b) Cei. Scheele docuisse, Ferrum ex Acido citrico per Alcali non praecipitari, jam supra monitum est. Idem de Acido tartarico comperit Cl. Winterl. Ego Metallum hoc in Sali'bus mediis illorum Acidorum perfecte saturatis ope caloris solvi* AQUAE SÁROSlKKöES.