Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
splendicantium lamellarum, ab adhaesione ad vitrum laevigatarum, separatur. Squammae hae adeo laeves sunt, ut Aquae longo tempore inhaereant, non nisi tarde se in fundum componentes. D) Igni in retorta expositae, excussis copiosis bullulis, cum primum incalescunt, cuticulam in superficie formant dilute ochraccam , ipsaeque simili colore turbidae fiunt, ac tale etiam sedimentum ponunt, quod pro parte vitro pertinaciter adhaeret. Hoc ex hoszszui'étcnsibus fere album est. E) Si, quod per brevem ebullitionem ßecesserat, ope filtri separatur, ac reliqua Aqua, quae nunc iterum limpida et excolor evaserat, ultra decoquitur, denuo turbari et sedimentum, sed non jam ochraceum, verum album, idque longe parcius deponere observatur. F) Tandem post diuturniorem decoctionem, separata etiam terra illa alba (mom. praec. E), adhuc uberius inspissata flavescere incipit residuum , idque ex Aquis Lartphensibus magis quam ex hoszszurétensi. Atque tum jam idem residuum ex quacumque istarum aquarum saporem fortiter lixiviosum praesefert. JSullus autem ocior toto evaporationis tempore persentitur, praeter al- calinum sub finem. G) Denique evaporatione ad siccum protracta albo- fusccscens salina materia remanet, quae ex bartphensibus magis colorata est, difficilius exsiccatur, et contracto ex Atmosphaera humido pro parte iterum deliquescit» nec tota, si ante plenam desiccationem abrumpitur evaporatio, crystallisari potest, quod tamen in hoszszurétensi succedit. 42 AQUAE &ÁROSJENSES.