Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
AQUAE BARTPHENSES 1797. 43 4. Aq uae recentes He ag entibus t en t a t a e. Innumera hactenus ehemiei excogitarunt media, quibus principia in Aquis latentia detegi possunt, Re agentia dicta. Haec novisse, perficere et amplificare cliemici interest, ut, cum varia varie agant, selectum, diversis casibus adcommodum facere et uno deficiente alterum aequivalens substituere queat. Verum illa , quod ostentationis causa non raro fieri solet, pleraque aut cuncta singulis in casibus adhibere vana luxuries est, quam prudens quisque improbat, utut praeviam principiorum Aquis inhaerentium explorationem tamquam ducem , iu analysi sequendam , proficuam et necessariam esse reputet. Quamquam autem et ego haec ita habeam , tamen , quia CL. D. Haquet, in Leopolitana Universitate tunc Professor has Aquas jam anLe me examinaverat (a), in iisdem examinandis plura adplicui rcagentia, quam animus ferebat; ut, si quid discriminis inter meam et illius investigationem suboriri contingeret > nihil neglexisse viderer, quod ad veritatem in apricum producendam pertineret. Neque vero ideo singula isthoc loco recensenda esse puto: quae hac $pho et in sequentibus adferam , ad partes constitutivas iu lucem protrahendas plusquam suffectura esse spero. A) Aquam Calcis singulae hae Aquae turbant, ct sedimentum albo-flavescens , cum Acidis effervescens dejiciunt. Hoc ex hoszszuréteusibus deturbatum fere excolor est. 13) Chartam infuso Heliotropii tinctam rubram reddunt, qui color iu aere evanescit coeruleo redeunte. (a) Jjaquefg ncuefte 9icifcn in ben3af>ren 1791. 92. unb 93. bimi) bit ITacifibin unb ©flrmatifil>en Äarpat^en. 111. ©. 131.