Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
seferunt, id quod nunc jam multiplici experientia con- iirmalum est. Aperui mense Junio praeterlapsi anni aliquot lagenas , quibus Aqua Septembri a. 1795 commissa erat, et eandem optimae qualitatis esse comperi. Levis autem ille Sulphuris halitus, quem in Aqua fontis minoris eL communis adesse notavi (§. praeced.), disparuisse observatur. B) In vasis porosis autem, qualia sunt figulina illa, quae BarLphae parantur, uti et in illis, quae non sunt exactissime obturata, corrumpuntur ac foetorum sulphureum concipiunt; sub quo saepe cunctas reliquas suas qualitates , in sensus cadentes relinent: apertis nempe vasis effervescunt; saporem acidulum titillantem exserunt; limpiditatem perfectam possident, 'et nihil quidquam sedimenti exhibent. Iu nonnullis vasis vitreis tamen foetorem Sulphuris observavi jam iteratis vicibus , licet nullum in obturatione vitium invenire potuerim, id quod ab impuritatibus ob tura culorum , Aquam in corruptionem ducentibus, repetendum esse judico. C) Cum vero in vasis apertis relinquuntur, mutationes quaspiam brevi experiuntur. Ac primum quidem levis ille Sulphuris odqr in Aqua bartphensi prima et secunda brevi perit; — frigidiuscula vero tempestate non multum alterantur in plures horas, si excipis , quod eaporis acredo mitescat. Tandem autem paullisper turbantur et sedimentum ochraceum in fundum ac latera vasis dimittunt, vitro pertinacissime adhaerens, nec lotione, sed Acido separandum. Denique sapor ille acidulus cum alramentoso penitus disparuisse observatur, et pro co lixiviosus comparuisse sentitur. Hoszszurétensis tantum pallidius sedimentum, nec aliam disparitatem, exhibet. Cum in vase vitreo non bene clauso per plures menses reponuntur, post ochraceum sedimentum etiam album secedit, quod a vitri parietibus partim propria gravitate sponte, partim leni agitatione accedente forma AQUAE BARTPHENSES 1797, 41