Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aquae Comitatus Sárosiensis

17 possit pro balneantibus • calefacienda; ultimi duo, sibi admodum propinqui, a priore triginta passibus remoti sunt, Aquam pro balneis temperandis suppeditantes. Juxta omnes memoratus rivulus, Aquam dulcem vehens, in modica distantia celeri cursu devolvitur ipsis scaturi­ginibus notabiliter altior. Solum ambiens, e quo Aquae tum hoszszurétenses , cum bdrtphenses prorumpunt, utrobique est argillosum. Collium autem et montium vicinorum interiora consti­tuunt Lapides arenarii ex Argilla et minoribus granis siliceis compositi, saepe Schisti formam induentes et ab adspersa mica splendicantes. His simillimi sunt et ii, qui in summitatibus vicinorum montium visuntur, atque " a praeterlabentibus rivis devolvuntur. Singularum scaturiginum Aquae, excepta hoszszu- rétensium illa, quae pro balneis adhibetur, quaeque cincturam ligneam quadrangularem, e trabibus fabre­factam habet, excavata arbore coercentur, neque ulla earum tecto instructa est. Aedificia in utraque valle prope scaturigines tam habitatione, quam pro balneis accommodata adsunt, quorum illa, quae in oppido Hoszszurét munificentia Excellentissimi Domini Possessoris erecta sunt, hactenus praecellunt. Fiunt autem impraesentiarum dispositiones, ut et in valle bartphfensi non tantum commoditati sed et jucunditati hospitum in posterum quam optime consula­tur, ad quod et nativa loci amoenitas , et vicinia fontium hoszszurctensium , per quam omnis hospitum utriusque loci jucunditas quodammodo communis fit, haud parum contribuit. Id unum istliic adhuc in gratiam eorum , qui loca haec valetudinis restaurandae aut confirmandae causa in­visuri sunt, monere debeo, partes has ante finem mensis Junii vix esse adeundas; cum vicinus Carpathus iisdem fere ad hoc usque tempus saepe ingratam Aeris temperiem AQUAE BARTPHENSES 1797.

Next

/
Thumbnails
Contents