Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aquae Comitatus Sárosiensis

38 AQUAE SÁROSIENSES. inducere soleat, quae versationem in aere libero, prin­ceps in usu Aquarum medicatarum momentum, impedi­ret aut periculosam redderet, $• 2. Qualitates p hy sicae Aquarum re­centium, A) Bartphensium scaturiginum minor, et illa, quam communem nominavi, Aquam habent penitus excolorem limpidamque ita , ut in fundo earum minutissima quaeque objecta distinctissime videantur; eadem tamen instante pluvia paullulum turbari observatur. In tertia vero seu bulliente, quia non purgatur, uti et in hoszszurétensibus limpiditas non est perfecta; et tres barlpbenses supremae, quod vasis majoribus pro Aqua haurienda immersis identi­dem commoventur, fere semper sunt turbidae. B) Odor prope scaturigines nullus percipitur; ast cum Aqua naribus admovetur, percipitur halitus ille Aci­dularum communis, quem erumpens Acidum carboni- cum (*) producit. Infimae tamen bartphensium binae pensilioribus naribus etiam aliquid sulphurei odoris ex­hibent, qui adhibita agitatione, et infuso Acido muria­tico, uti et instante pluvia paullisper intenditur, atque etiam in ructibus percipitur. C) Sapor harum Aquarum est acidulus, et licet adeo fortiter vellicet gustus nervos, ut uberior earum (*) Hoc alias Acidum aereum aut etiam Aer fixus dicitur. Occasione hac noto, me in sequentibus , cum hic de nominibus disceptandi non sit locus, terminis recentioribus, uipot» nunc magis receptis , usurum esse, ita tamen, ut saltem primo, quo quisque occurrit, ioco etiam nominum aliorum quaepiam adjiciam.

Next

/
Thumbnails
Contents