Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
20 illabantur, «lut sose cum Aqua lutosa circa circum stagnante insinuant, vel manibus aut vasis haurientium, aut per animalia inferantur, ac denique, ne Aqua jmaeterfluentis rivi, sordes e pluribus sentinis recipientis cum scaturigine commisceatur. Praeterquam enim , quod haec nauseam moveant bibentibus, etiam vim medicatam Aquae infringunt, imo mutare possunt: certe odor aliquis ingratus, qui tempestate pluvia instante, more Luti putrescentis, intenditur, quique pro sulphureo habetur, a corruptis sordibus, indeque nata aliqua Aeris limosi portiuncula esse videtur. Igitur 1. scaturigines non modo cincturam , qua Aqua coerceatur, quamque Argilla contusa extus munire convenit, ad arcendam extraneam humiditatem , habere debent, sed et cratibus latius patentibus, nocteque claudendis ad Animalia prohibenda easdem circum- sepire oportet. 2. Instrumenta, quae manuum demersionem non poscant, in promtu sint: scilicet vasa vitrea e filis pendentia baculisque suspensa pro usu eorum, qui Aquam ad scaturiginem bibunL, et instrumenta alia, e lamina ferrea parata, manubriisque adfixa pro majoribus quantitatibus Aquae hauriendis. 3. Solum circumpositum ita coordinandum erit, ut omnis humilitas pronum defluxum habeat, neve circum scaturigines stagnet. 4. Rivus, qui nunc a primariis duabus scaturiginibus 5—6 passibus distat, ne, per subterraneos meatus aut ingruentibus imbribus exundans , sordes in illas inferre possit, ad longiorem distantiam abduceudus et ripis coercendus est. — Sed non solum in ipsis scaturiginibus, verum etiam in vasis mundities procuranda est; hinc Ahena pro Aqua in usum balneantium calefacienda non cuprea, qualia nunc sunt, sed ferrea sint, oportet , ne Natrum (Soda seu Sal alcalinus mineralis), quod Aquae inesse deprehendi, quodque efficax est Cupri solvens, quidpiam de hoc solvat, et Aquam noxiam reddat, AQUAE SÁROSIENSES.