Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aquae Comitatus Sárosiensis

21 II. Circa methodum , Aquam in alios oras mittendi tria potissimum curanda suadeo. 1. Ut firma vasa pro­curentur, ne ab Aere fixo,, per agitationem et calorem extricato et expanso rumpantur. 2. Ne poi'osa sint et ut bene obturentur: Subere nempe fortiter impresso et orificiis in picem fusam immersis, ne partes volatiles trans­mittant, fixas vero ope illarum prius solutas dimittant et sic Aqua iners evadat. 3. Ut in cistas apte componantur, interstitiis foeno , stramine, musco, aut similibus adcu- rate expletis. Atque-ex his quidem postrema duo diffi­cultatem non habent , utpote per diligentem curam ho­minum ad haec negotia destinandorum facile impetranda; ast circa primum momentum hactenus tentamina infelicia fuisse dicuntur. Neque tamen ideo spes felicis successus abjicienda est, cum constet, etiam alias Aquas, utut Aere illo acido, quem fixum vocant, valde divites, in regiones a scaturiginibus suis valde dissitas , avehi. Ego sequentia ad rupturam vasorum praecavendam aecomoda esse censeo et propono: l) ut vasa e materia crassiore e. g. Vitro bene fuso debitequo refrigerato, vel ex Ar­gilla valide excocta procurentur; cum ligna Bartphae levissimo pretio sint, et Argilla bona habeatur, vasa fictilia firma hic parari posse , non est dubium: conve­niens materiarum miscela , apta earum tractatio et debitus ignis gradus sub inspectione apti opificis totum absolvunt. 2) Vasa sint minoris capacitatis e. g. quae tres Sexta­rios a,d summum capiunt, nam, quo, posita eadem crassitie, majora sunt, eo facilius rumpuntur. 3) Non sint figurae quadrangularis, verum cylindricae aut, quod melius, rotundatae: primae enim figurae, vasa mi­nime, postremae autem maxime resistunt vi illatae. 4^ Transportatio Aquae frigidiore tempore, non tamen rigida hyeme, instituatur; ne Aer, qui agitatione alio- quin nisum Aquam deserendi adquirit, accedente calore tanto validius expellatur, et in majus volumen expandatur. AQUAE EARTPHENSES 1705.

Next

/
Thumbnails
Contents