Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
lapidesque in terram effudit. Gehler PPörterhuch P. II. p. 234. Si igitur celeritatem hanc stellarum ■ cadentium, bolidumque saltem 5 milliarium assumi amus, distantiam 45 milliarium intra Ulissiponem, et Madritum sitam , 9 minutis sec. facile percurrissent. Jam autem hac bolidum immani celeritate, multo adhuc maiorem esse torrentis electrici, quisque conjiciet, si modo ad pernicitatem fulminis,paulo attentius mentem intenderit. Quis enim nescit, a fulmine distantiam plurium centenarum orgia- rum, intra nubem, et. terram sitam , insensibili tempusculo percurri, ac ne id quidem nobis relinqui , ex qúo pateat, illud e coelo in terram,, vel ex hac in illud ruisse; totam siquidem viam suam in ictu oculi pervadat, igneamque illam per totum eodem ad sensum momento efficiat,- quin adyerti possit, in hocce, vel illo extremo ignem prius fuisse * quod tamen in bolidibus semper adhuc observare licuit, ac determinare, unde moveri coeperit, ac ubi desierit ; quia inter lucem primo , et ultimo loco visam, sensibile adhuc tempuscu- lum intercedit, lentius igitur ac fluidum electricum moveri debet. Si igitur bolis Ulissipona usque Madritum intra 9 min. sec. sua celeritate pervenire potest, profecto paucioribus opus erit, ut torrens electricus eandem viam percurrat. Non igitur min. seu i6fto secundis terrae motus, pro sui lllissipone, usque Madritum propagatione opus habuisset, si totum hoc phaenomenon a spiritu electrico , sub terris currente , ortum habuisset. Mórensis quoque terrae motus Pestimim usque, pro sui propagatione vix ultra unum secundum min. eguisset, si vel bolidum celeritatem habuisset. Jam vero et huric motum multo minori celeritate propagatum fuisse, Mórensium, vicinorumque incolarum consentientibus testimoniis in relatione nostra supra allatis accepimus, qui dum verticem