Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

Cem montis Csóka ex longinquo casu intuerentur, arbores ejus in utramque partem nutare, ac vel- ut contrario quodam coeli turbine in dextram, et sinistram sterni, non absque admiratione, rei ad­huc ignari. clare viderant, firmo adhuc ipsi fun­do insistentes. Successiveque tantum, summa ta­men celeritate, viciniora primum loca in eandem sortem venire, ac demum se ipsos eodem motu corripi observarunt. Frustra igitur fulmineam ce­leritatem terrae motui adstruunt electricitatis se­ctatores • quae visa, et audita sunt a plurimis, non rudibus solum, sed et eruditis contrarium osten­dunt. 97. Sunt quidem nonnulli , qui lentiorem hanc terrae motus propagationem , a diversis ob­staculis, torrentem fluidi electrici in sua via tar­dantibus , repetendum existimant. At vero quis credat torrentem Mórensem, si quis fuisäet, per terram, perennibus tunc pluviis madentem, diffi­ciliorem ad nos transitum habuisse, quam e nube in terram per aera habere soleat, cum aqua sit ejus torrentis propagator, aver autem ad gentem non conductorum referatur. Idem de motu Ulissi- ponensi intelligendum venit. Frustra etiam ad strata terrae electricitatem non conducentia recur­rant adversarii. Haec enim torrentem electricum tunc solum sistere, ac ab uberiore propagatione impedire possent, si eadem, partem quampiam telluris undique circumdarent. Per circuitum enim eum non impediri, in confesso est. 2do Admissis etiam stratis ejusmodi, quis demonstrabit, ea a su­perficie terrae hac, per totam ejus profunditatem usque ad oppositam globi nostri faciem pertin­gere. 3tio Sed his etiam datis, quis ignorat, per obstacula isolantia fluidi electrici motum interrum­pi quidem posse , nequaquam autem sensibiliter tardiorem reddi. Exempla torrentis elecffici e la» gena 89

Next

/
Thumbnails
Contents