Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
86 94* Argumentum 4* a tumultu subterranei* petitum, ad robur systematis secundi parum addit. Siquidem fragor hic , et tumultus subterraneus inulto melius ab ignibus subterraneis, aliisque substantiis elasticis repente natis, aut repagula subito rumpentibus oriri possit, quam electricitate; dum scilicet ruptis obicibus ex una caverna, non secus ac ex vasto quodam tormento, ki aliam exploduntur, ac ex hac forte in tertiam, quartam, cum impetu irruunt, omne quod obétat proruunt, sicque terram, et aérem in oscillationes concitant. g5. Argumentum 5tum, et maximum pro hoc systemate electrico petunt ejus sectatores, a stupenda illa celeritate, qua terrae motus ad inger« tes etiam distantias propagatur. Nobis quoque ol « jectnm est, eum, quem describimus terrae motum Anni 181 o. die 14. Jan. hora 6-~ pomeridiana tam Pes^ini, quam in Mór, septem milliaribns remoto accidisse ; die vero 21. ejusdem mensis, intra horam tertiam , et quartam utrobique repetitum fu is* se. Uno igitur eodemque tempore utrobique exstitisse. Haud absimiliter eum motum, qui Ulissipo« nem anno iy55. die 1. Novemb. hora 9. et 5o. min, concusserat, Madritum, 4^ milliaribus abinde dissitum non plus quam 28 min. primis tardius per- tigisse, quae celeritas immanis, cum soli electrici- tati sit propria , concludit : hic aliique omnes terrae motus, soli electricitati adscribendi putantur. Atque hic est murus ille aheneus, quo Stu- hel eii sectatores systema suum electricum propugnare nituntur.. At vero ubi sunt observatores illi animosi, qui in vitae discrimine positi, plus de horologiorum motu, quam sua salute sint soliciti^ Ubi tanta horologiorum consensio sperari potest, ut ne secundo quidem minuto a se abludant >? quanta est horum vel Pestinum inter ft Budam , quin et in una eademque urbe, as