Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
35 versus atfnosphaeram aperta, fluidum electricum superficiei terrae, et plantis in ea sitis largita fuisset, profecto nil minus, et Tamesi, aliisque Angliáé fluminibus illud dare c^ebuisset ; anne autem per hos optimos explosores fluidum hoc, e lagena illa in maria effundi nequivisset? Patet igitur fluidum hoc nec in plantis , nec. terra accumulari potuisse. q3. Argumentum 3tium ab ea electricitate petitum, quae in vulcanicorum ignium eruptionibus observari solet, theoriam electricorum non absolvit. Etenim ignis electricus momentaneus esse solet, in vulcanis autem, et terrae motibus flamma non illico praeterit, sed tempore longiore durat. Igitur ab igne electrico longe diversa esse debet. Electri- citas pro sequela potius , quam causa terrae motus, et ignium vulcanicorum est habenda , quae necessario sub terra nasci debet, et quidem imo per adfrictum substantiarum Symperielectricarum, ad non conductores, quales in terrae sinu ubique fere sparsas contineri, ac in terrae motu, aut eruptionibus vulcanicis mutuo sibi atteri , dubitare non possumus. 2do. Per diversi generis metallorum , aut salium strata. 3tio. Per aquae in vapores , aut horum in aeres resolutionem aut denique 4. per quamvis repentinam caloris in aere, vel aliis substantiis mutationem. Fumus, et flamma sunt conductores ejus electricitatis in terra genitae ; per haec igitur terra cum superiore atmo- sphaera jungitur. Ex assurgentibus itaque nubibus fumeis, electricitate imbutis, tam bene fulgura, et fulmina excuti possunt, quam bene in quavis tempestate evibrantur. Causa autem vomitus horum ignium, et terrae motus manifeste sita est in ac- censione, et combustione, vel saltem aliarum substantiarum violenta expansione, quam pro electrico solo phaenomeno prudenter nemo habere potest. 94-