Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
H terram reddere, atque ita totum orbem, aut certe saltem Calabriam, cum suis Liparis, a terrae motu securam reddere deberet, si fluidum electricum, in terris accumulatum, causa motus esset. 92. Secundum argumentum pro firmanda sua theoria sumit Stuheley ab incremento plantarum, quod ante motum terrae Londinensem coeperant. §. Ö2. N. II. At quam parum hoc argumentum ad rem ejus faciat, facile quisque perspiciet, qui ad causas illas multiplices, a quibus dictum incrementum dependere solet, mentem adverterit, quas o- mnes ne pervidere quidem semper possumus. In- deque iit non raro, ut dum etiam coelum plantis minime favere existimamus , uberes tamen, et ultra spem omnem fructus legamus. Anne ergo hos soli electricitati tribuemus ? et quidem tam potenti, quae totam Angliám commovere possit? minime sane. Adversantur opinioni huic experimenta a Nairne, in corona diversorum Eruditorum instituta, ex quibus evictum est : quod magna copia ignis electrici plantis indita, eas in incremento retundat potius, quam adjuvet, ac postea etiam penitus perimat. Quid igitur aliud quam necem ex- peetandam habuissent plantee Anglicáe ab enormi illa massa fluoris electrici, quae totum id regnum exagitare potis fuisset? Ipsa ergo plantarum ' laeta incrementa , contra hypothesim electricorum manifeste loquuntur, scilicet tam magnam copiarxi fluidi electrici in terra ante motum Londinensem haud extitisse, ac proinde cum terrae motum ab electricitate nullo pacto oriri potuisse. Ipsa quoque' plantarum folia cuspidata , et earum exhalationes fluidum illud electricum in terra sic densatum in auras dissipare, per plures illos laeti incrementi menses debuissent* Denique si lagena illa electrica sub Anglia stratis bituminosis undique fluidum electricum includens , et unice Versus 0