Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
83 Calabriae, atque Siciliae pluribus diebus , ac noctibus incubuit; et tempus etiam pro hac exoneratione sufficiens adfuerit, pro qua duo dies non minus sufficiunt, quam ducenti anni. Densa igitur nebula, quae fiuorem electricum e terra in se recipere, ac ita motum terrae impedire debuisset, infelicibus urbibus nihil prorsus opitulari potuit* \ Rectius itaque dicemus fluidum electricum nullam partem in hoc motu habuisse, verum potius aeres, vapores, aliasque exhalationes per ignes subterraneos infra Messinam, ac Uiissipponam natas, ac nimium expansas, quod ad semel in auras erumpere non possent, per minores fissuras, et poros terrae , tanquam per ültrum quodpiam sensim in aera evasisse, eamque nebulam causavisse, postea vero auctis ignibus, et substantiis elasticis, fornicem , cui Messina incumbit, dicto supra modo succussisse, terram hinc inde rupisse, ac in factos hiatus aedes impulisse. gi. Apprime huc facit observatio Dolomini, membri correspondentis Academiae Parisinae, qui cum anno 17Ö1 in vicinia Lipararum versaretur, eo transiit, ut in illarum indolem, meliori studio indagare posset. Hic peculiarem in iis vulcanum reperit, ac in relatione sua memoratae Academiae descriptionem ejus transmisit; in qua sic ait: In his insulis datur vulcanus, in toto orbe vix ulli: secundus, ne momento quidem quiescens, sed in motu perpetuo positus, post quaevis brevia temporis intervalla fumum volvens , liquidas substantias eructans, et candentes lapid's procul a se ejiciens. Vide Journal Encyclopedique de i. Julii 17Ö1. An non igitur vel hic solus vulcanus totius globi terraquei eiectricitatem exhaurire, et per fumum, ignem, vapores, fluidi electrici conductores. in aera transfundere sufficeret ? an non hic solus aequilibrium electricum coelum inter, et , P a ter-