Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

6fl jam in annum eam infestat, nunquam nasci potu­isset , si x vis terram movens, in spiritu electrico sita fuisset. Cum hoc toto autumno, ac hyeme per omnem late Hungáriám largissimae pluviae , et fusi imbres, indeque secutae plurimis in locis elu­viones, atrae item nebulae omni fere die, ac no­cte languidum aera, et terram involventes, ac ni­mio ex humore millia hominum, ante diem, tu­mulo inferentes, praecesserint; quae cum optimi sint fluoris electrici conductores , excessum fluoris hujus in se recipere, atque per aera dissipare o- mnino debuissent. 89. Sed vel minime forte locis ex omnibus in Mór, Csurgó, Bodajh , quibus maxime saeviit, oriri potuisset; ubi tot aquae tepentes ex imo ter­rae cum azotico , ac fixo aere jugiter effunduntur, viam proinde vapori electrico ad auras evadendi praebent non facilem solum , sed et perennem. Et tamen saevit ille adhuc, nec Mórensis illa lagena, post tercentas, et amplius exonerationes impleri no- viter, ac explodi desinit. Unde vero haec copia fluidi electrici suppeditatur? at id arcanum esse dicitur. 90. In eo quoque terrae motu, qui Messinae, praecipua Siciliae urbe, anno 1783, hora 19. acci­dit, et noctu hora 7 /\5. minuto repetitus fuit,to­tam fere Siciliam, et Calabriam densissimam ne­bulam terris insedisse , cmnemque visum in­colis eripuisse indubiis relationibus accepi­mus. Flammas item e terra erupisse, ac per eas muros urbis, qui vim motus eliserant, in'aéra e- jectos esse, plures praeterea aedes per eos defla­grasse. Idem prorsus observatum fuit in motu U- lissiponensi die 1. Novembris anno 1755. Qui ergo fieri potuisset, ut si fluidum electricum tanta copia in terra accumulatum fuit, non jam praevie sensim ad aera difluxerit, siquidem conductor suf­ficiens ubique adfuerit. Nebula scjlicet, quae toti

Next

/
Thumbnails
Contents