Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

8i Refelluntur argumenta systematis Electricorum. 8 8- Ait primo, ut sub N. I. exposuimus, ter­rae motum Londinensem anni 1750. sex men­sium aestivorum siccitatem praecessisse, atque ideo copiam fluidi electrici in terra illic accumulari de­buisse • cum sicca atmosphaera illud in se recipe­re nequiverit,- dum demum propingua terris nu­bes veniret, in quam adjuvante imbre effuso , tor­rens electricus irruere, violentaque sua eruptione, terram concutere potuerit, ita Stukeleius. At quis coeli status ante hanc siccitatem in Anglia fuerit , an et hibernis mensibus nulla copiosior pluvia , aut mx humorem terrae dederit, altum tacet. Ne­mini autem notum est, quanto tempore natura in praeparandis , pro terrae motu materiis , sub. An­glia laboraverit. Sed sit ita, praecesserit ea sicci­tas terrae motum Londinensem, et si lubet demus a Inue majorem , anne tamen ideo eum terrae mo­tum siccitati illi tribuendum esse arbitrabimur ? minime sane. I11 hac enim ipsa siccitate aderant fluvii cum puteis, ac mari communicantes, Stu- keleiano illi carceri electricitatis muito magis , quam nubes vicini, in quos hoc fluidum semet effundere, et per hos cum maribus ae terris aliis ad aequilibrium sensim ponere potuisset. Sed praeter haec docent omnium observationes , p'íu- rimos , ac maxime violentos terrae motus, ubique annis humantibus potius, quam siccis fieri, qui­bus tamen nulli nasci possent, sí a fluido electri­co in terris densato, et exitum non inveniente, haberentur. His etenim annis sufficientes condu- Ctorés ubique nancisceretur, per quos successive, placideque in auras evadere, dissipari, atque ita, citra omnem terrae motum, aequilibrium electri­cum Coelum inter, et terram restituere posset. Pro­fecto totus ille terrae motus, qui postremus Alben­sem provinciam circa Mór divexavit, ac quartum F jam

Next

/
Thumbnails
Contents