Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
terrae rescindentia, inque partes terrae alias , ejus fluidi penuriam passas, summa vi. et pernicitate explodetur, terramque non aliter succutiet, ac in exoneratione lagenae electricae, artus humanos quassare solet. 83. Opinionem hanc suam eo imprimis fundare conatur, Imo quod sub eo terrae motu , qui Londini 1749 anno, 8 Febr. natus, et 8. Martii ejusdem anni repetitus fűit; atque etiam sub illo, qui sequenti anno, scilicet iy5o urbem illam, cum magna parte Angliáé adflixit, nubes quaedam gravis , et electrica, propingua terris'incumbere visa sit, in quam excessus ille fluoris electrici e terra facile erumpere potuit, atque ita coelum inter, et terram aequilibrium electricum restituere. Cui prius sex mensibus integris sicca nimis atmosphaera obstiterit; quo proinde tempore potuit fluidum e* lectricum accumulari in terra. Ildo Confirmat illam eo , quod ante terrae motum Londinensem , non obstante siccitate at- mosphaerae, plantae tamen letae, vegetaeque creverint. Cum igitur notum sit, incrementum hoc, spiritu electrico' promoveri , concludit: hunc in terra solito magis accumulatum fuisse. Illtio Confirmat opinionem suam et eo, quod in omni ignis , ac fumi etc. e vulcanis eruptione, perticae electricae, ac electrometra notabili halitu electrico adflari soleant; quin et e fumo, et evaporationibus eorum, crebra fulgura emicent, ac ipsa etiam fulmina evibrentur. Carn autem in majoribus terrae motibus, perinde fumus, flammaeque, rupto terrae sinu evomi soleant, concludit: hos quoque ab eadem vi fulminea provenire. IV. Ad firmandam suam opinionem facere non parum videtur illi fragor, et tumultus subterraneus ei perquam similis* quem nubes electricae 74