Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

75 epe vibrato in terras fulmine edere, consveverunt; quem is ab expansione fluidi electrici repetit. V. Argumento illi praecipuo est, stupenda illa, solique fluido electrico propria, et naturalis pernicitas, qua terrae motus ad immanes distan­tias propagatur. Ait quippe terrae motum Londi- * nensem, per centum milliaria Anglica .in longitu­dine, propagatum eodem tempore fuisse, atque ita massam terrae 4.0°° milliarium quadratorum in motum ad semel actam fuisse. VI. Quod aurorae boreales frequentiores ante terrae motum, et peculiari cum luce effulgere so­leant. VII. Quod ante Londinensem terrae motum, saepius bolides supra Angliám visae sint 5 tempe­statesque fulmineae frequentius in ea saevierint , quae phaenomena turbati aequilibrii electrici ter­ram inter, et coelum indubii testes sunt. ' VIII. Quod odor sulphureus multo melius ab electricitate explicari possit, quam exhalationibus sulphureis, e terrae sinu emissis. IX. Quod nonnullae personae natura molles, ac debiles, post elapsum terrae motum dolorem in spina dorsi, et passionem hystericam sentire so­leant, quali per violentiorem electrizationem cor­ripi consveverunt j quodve sensatio haec in nonnuU lis hominibus malas sequelas post se traxerit. X. Ex his omnibus concludit terrae motum non esse aliud, quam succussionem electricam, qua­lem arte quoque nostris exilibus machinis nos ipsi producere novimus. Qua ratione autem terra in suo sinu spiritum electricum concipiat, ut eo jam redundet, jam egeat, Stukeley non docet, verum pro abdito naturae arcano habet. 84- Sed nec solus tantum Stukeley in hac hy- pothesi constitit; fuere etenim illico plures tam in Italia, quam Gallia, qui ut omnia naturae phae­, no-

Next

/
Thumbnails
Contents