Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
tum ire cogent, sicque genus quartum terrae motus dabunt. (i i. His ad necessitudinem satis jam dictum putamus de sententia prima , et non nihil antiquiore, a plurimis tamen primi subsellii naturae indagatoribus, usque in hodie sustentata. Videamus jam et opinionem quorumdam recentiorum physicorum , causam terrae motus in solis electricis viribus ponentium,'ut ita utramque comparare } et quid pro vero habendum sit, qui noster unicus scopus est, ex utraque elicere possimus. CÁPUT IV. Explanatur systema zdum quo electricitas pro causa terrae motus adstruitur. 82 Villiam StuKeley Anglus primus fuit, qui causam omnem terrae motuum, et vuleanicorum effectuum, in solis electricis viribus sitam esse credidit, ac dissertatione sua, in publicam lucem e- missa, coram erudita Societate Londinensi 22 Martii 1749. et 1750. anno, vehementer propugnavit. In hac, globum istnm terraqueum non aliter fere, quam officinam quamdam spiritus electrici considerat, aitque in hoc dari loca plurima, spiritui isti facile pervia, et propagantia; contra dari alia, quae stratis bituminosis, sulphureis, aliisque non conductoribus, vaporem electricum a difluxu prohibere, tamque bene captivum tenere possint, quam bene a lagenis electricis frenari solet. Ouod. si igitur in his terrae locis ita isolatis, fluidum electricum quapiam ratione enascatur , ac in eo justo magis condensetur, ob turbatum aequilibrium quaeret exitum, ac ideo, si nubes forte negative electrica vicina terris venia, fluidum electricum in eam cum impetu, et violentia effundetur, aut sii. ner fugam ejus in nubem impediat, rumpet strata ter« '