Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

7* ha vulcanum novum quempiam nobis aperiat, major nostri a maribus distantia, multum nos se­curos reddit, ac illud imprimis, quod iam in pri­mo motu prope Csernye , Metser, Veleg , Ondód altas ab imo rimas terra duxerit, per quas subter, ranei spiritus in auras ferri potuerint, aut sub pri­mo jam motu viam quamvis aliam, fugae oportu- nam, reperire 'debuerint. Unde etiam omnes ter­rae motus, primum illum maximum consequentes, semper leniores facti sunt, ac postremi, qui nunc non nunquam accidunt, vix jam sentiuntur. Coma- romiensem quoque famosum illum terrae motum 1763 anno, pluribus mensibus alii minores secuti fuere. Terrae motus, qui tempore pugnae ad la­cum Transimenem accidit, totum lacum illum flam­mis involvit, et plures Italiae urbes in ruinas egit, teste Plinio 75 vicibus eo ipso anno repetitus fuit. Post illum etiam terrae motum toti orbi notum , quo Plinius senior interiit, plurimos alios minores secutos fuisse , Seneca testis est. Novimus denique terrae motum 1746 anni in regno Ouitensi, pluri­bus annis durasse, ac omni fere die repetitura fuis­se, dum demum terris sua quies pristina redderetur. 78. Quies haec terris non ante, reddi potest , quam substantiae effervescentes , dimissis ignibus fixis, et aeribus penitus consumantur , vel decom- ponantur, mutata que priore natura, brutae demum, ac inertes reddantur,* aut aqua, et aér dictis sub­stantiis suppeditari desinat, atque ita ob ejus penu® riam Januarii, 12 Febr. cui duo minores successerant. i5, et 27 ejusdem. Item die 1, 19, 23 Martii. 21 Aprilis , 6ta Maii , 16 ejusdem, io Septembris: Item ima Octobris in Aka me­dia decima vespertina , qui tamen in Moor vix sensibili* fuits Plerique terrae motus postremi, circa Akam initium sumrnu-nt, ac inde jam, non vero a Csóka monte amplius , partem in omnem propagantur:, quin et plures illic accidunt, qui in Moor, et alibi nec sentiuntur quidetn, ex quo patet focum tot terrae motuum mutari debuisse.

Next

/
Thumbnails
Contents