Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

70 porurn pu^na', terrae crustam ex toto demum rum­pat, oppidumque mergat, aut saltem in monte Cso* ka sulphuris odorem, in tota possessione facile hora durantem, in auras effudit; quae scaturigo usque in hodiernam diem, jam 28 in mensem funditus sicca manet. Paululum ante hunc eundem terrae motum , lacus aquae tepidae , vicinum molendinum in motum agens , a memorata scaturigine vix 3oo passibus remotus , repente summa vi , et pluribus irt locis , ad instar salientium fontium , aquas ab imo vomere, atque ita lacum augere coepit; ut faeminae plures, vestes li­neas illic lavantes , et aquas ab imo in altum subito levari observantes, relictis omnibus e lacu fugerent ; molitor au­tem cataractam lacus aperire sit coactus , per quam aqua redundans , citra noxam abire possit. Quo facto terrae mo­tus illico secutus est, eoque peracto , aquae ad pristinam libellam breve intra tempus rediere. Die quoque 29 ejus­dem mensis hora 3 mat. novus motus ortus est ; neque ta­men seu hic, seu quivis alter hucdum, ut sperabatur, aquas memoratae scaturigini reddidit. *4)ie 9 Augusti hora 6ta mat. die vero 11 hora 9 pom. ve­hemens iterum concussio terrae nata est, quam plures tota nocte minores consecutae fuere. Ita quoque die 25 hora n noctis motus gravior, plures minores post se traxerat. Septembris primis diebus plures , sed lenes tantum tre­mores observati sunt. At die 6ta noctis , hora 2 vehemens , cum mugitu subterraneo ortus, plurimas fissuras in aedibu» Moórensibus dedit ; quem secuti sunt minores tremores us- qne in sequentem diem. Hi die 9. post 2. mat. iterum re­di ere. Die 25 rursum gravior motus rediit, quem uni no­strum in Csurgó tunc existenti , aprime observare contigit. Erat hic motus pure horizontalis ab ortu in occasum, terra­que in hanc, et illam partem facile ad 5 poli, procurre­bat , duravit minuris sec. 5 proxime , qui motus quod non celer esset , nil damni intulit. Talis quoque die 29. circa 8 mat. observatus est. Uterque ia Moór major , quam ia Csurgó fuisse dicitur. In Octobri usque 23 frequentissimi, sed tamen lienes ad­modum, nec omnibus sensibiles motus fuere, At 23, 24, 3i, notabiliores orti sunt. Mense Novembri fere omni die lenes succussiones obser­vatae &unt- Ita quoque et mense Decembri , ut ut hocce, et majores non defuerint. Scilicet die 8 circa meridiem, 16. media prima, '28 ante primam noctis 29 post 3 noctis, et 3$ eodem fere tempore. Anno 1812. Nec hic annus tristi hoc malo plene adhuc caruit. Notabi­liores motus, ut ut primis illis multum absimiles fitere die 24 Ja-

Next

/
Thumbnails
Contents