Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
77. Non tamen ex eo fundatum metum esse cen* semus, ne forte subterranea haec ignium, ac vaporum murmure diversi* horis natus , ae saepius repetitus fuit. Sed et aliis intermediis, et a malo hoc vacuis diebus, quieto coelo, , sibili quidam e terra exaudiebantur. Die 5ti» Septemb. duae de nocte, 14 vero tres validae succussiones, cum stridore quodam natae sunt, quas nil absimilis consecuta eat die ití ejusdem hora media 7 mat. Die 1. Octobris, circa meridiem, item die 4ta de meridie, et vesper» cum fragore terrae succussio nata est, qualis die 5ta noctu binis vicibus , die vero 8va mane post horam sextam semel repetita fuit. Similes aliae secutae sunt die 11, 12, io, i5 diversis temporibus cum stridore quodam , qui etiam diebus 26, 27, 29, 3o, 31, immota etiam terra saepius ab imo exaudiebatur. Die 1 Novembris mane, et post meridiem, die vero 5tia vesperi hora 7 vehemens agitatio orta , aliam die gna media 4 pomeridiana comitem habuit , aliam item die 16. noctu, et mane post horam 5. Die 4 Decembris hora 4- p°* meridiana , item die 8 post meridiem media tertia ter repetitus motus est semper cum murmure valido. Talis secutus cst| die 12, post octavam vespertinam, quem duo alii leniores, complures autem, et bis minores , usque 20. diem secuti fuere; dum demum hacce die, hora media nona pomeridiana, et 21. media sexta pom. rursum validiores, et multis aedibus fatales consequerentur. Anno 1811. Annus hic, non multo plus priore , quietis attulit terris Moorensibus , jam enim die 2da Januarii de meridie tremor diuturnior cum obtuso mugitu subterraneo terras invasit. Similis eas exercuit die 4 hora 1 pom. et die 5. hora, noctis nona , ac prima. Hos secuti sunt plures aliquanto minores usque 21. Aprilis; at hac die, hora 6ta mat. rursus grandior saevire cepit , dieque 24 post tertiam mat. plus vice simplici repetitus fuit. Laetior aliquamum Moorensibus affulsit mensis Majus, hoc enim unica tantum die 8va hora tertia pom. lenis, et innoxius tremor observatus est. Jamque finis malo impositu» putabatur, cum iterum 24 Junii, et 28 ejusdem repetitis vicibus terra fremere , ac violentius moveri coepit. Sub initium mensis Julii .quotidie quidem tremores quidam manifesti erant, sed tamen absque omni damno. Majores his erant die tertia , circa tertiam pom. alter autem die septima circa horam 10 mat. Sed et his multo major , et primo omnium non multum absimilis motus, in Bodaik imprimis , cum tumultu saeviit die g. ante horam 10 mat. Sub boc scaturigo penes Ecclesiam sita , perennibus , et largis »quis ab aevo nobilis , ac vicinam parochi piscinam aquis »leni , repente omnes aquas perdidit , ac pro bis foedum ®9