Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

65 dem motus impellatur. Nempe quia ignis absque aere nasci, alique non potest, si igitur prima ac- censione gas oxygenium consumptum est, tempore quopiam opus est, dum defectus undecunque sar* ciatur. Praeter haec post primam accensionem, et explosionem substantiarum inflammabilium, novi rursus aeres, et reliqui spiritus elastici igni obnoxii, ex iisdem, vel aliis stratis effervescentibus serius, ocius generantur, atque ita causa primae explosio­nis saepius renovatur. Hac de causa infelix Lima 17^6 anno intra 24 horas plus quam ducentis ter­rae motibus, per intervalla repetitis, agitata fuit. Ex hac oppidum Moór, cum pleraque vicinia male cohaerente, 1Ö10. tota die i4ta Januarii, plus fere mobile, quam fixum fuit, et per vices jam hictra- xit ruinam jam illic. Nec vero dies haec tristi ma­lo modum ponere potuit. Saevit illud actu per vices, centenisque repetitum vicibus, in quintum jam annum terram lacessit, a) ___________________ 77-. « ) Primus, et maximus terrae motus die i4- Januarii anno 1810. circa horam sextam , alter autem circa septimam pomeridia- nam ad radicem montis Csóka ortus , ac inde , ad 3o , fet amplius milliaria, partem in omnem propagatus fuit. Ut­rumque hunc motum mugitus quidam subterraneus, uno, aliove minuto sec. praecesserat. Hos duos motus secuti sunt ea ipsa nocte alii minores 4Ö . simili subterraneo mur­mure singuli annunciati. Nam exigui tremores, ne ad nu­merum quidem revocari poterant ,• qui usque ad 8vara Fe­bruarii continuati, omnium Moorensium Opinione facile mille vicibus terram succusserunt. Memorabiliores autem motus fuere: 21 Jauuarii , 1. Martii, 1. Aprilis. 14. Maji, i5, 27 ejusdem, qui postremus, primo illi haud multum ab­similis fuit. Item 21 Junii, qui, Cessante plurium horarum turbine, cum fragore praevio natus est, quem eadem die plure» minores secuti fuere. Die 24 Junii post tertiam ma­tutinam , terna vice cum fragore repetita succussio est, lenio­res autem usque 12 sequentis diei continuatae sunt. Die 4 Julii mane media octava primo non multum lenior , sed diuturnior. Hunc secuti sunt ea die i5 minores. Dic i5 Julii post decimam cum mügitu, et stridore natus est, cui successerunt plures minores cum sibilo , et susurro. Item di« 8, 9, 10, i5, 14, 18, 26, 29 terrae metus cuin obtuse nur-

Next

/
Thumbnails
Contents