Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
66 in iraa defossos puteos * vel per quemvis alium hiatum, exitum ad auras inveniant, aut ipsae sibi viam aperiant, cum vi, et violentia erumpunt e terra, materiasque accensas enormi vi, et copia ia altum propellunt, iis valles implent, montesque no» vos terris apponunt. Quöd si autem, substantiis his elasticis, nulla ad auras evadendi praebeatur occasio, vi sua expansiva agunt in fornicem ejus cavitatis, in qua continentur, moventque illum juxta ejus positionem perpendiculariter, vel lateraliter, ac dum in diversas cavitates ignes hi cum explosione, et murmure irruunt, perinde contentum in iis aerem expandunt, vapores novos, et spiritus in- flammabiles in iis generant, noviterque terram, et illic succutiunt. Hac igitur ratione plures, paucio- resque succussiones terrae nasci debent; quae in iis locis majores erunt, infra quae haec elasticarum substantiarum expansio locum habet,- majores item in iis, sub quibus fornix ejus cavernae, in qua'dicta fit substantiarum expansio, amplior, crassities autem ejus tenuior fuerit. Contra minus saevient iis locis , infra quae nullae rimae , ac hiatus subterranei existunt , aut saltem angusti sunt , ut magnam copiam elasticarum substantiarum capere nequeant. Minores quoque motus fient, ubi meatus hi nimis quam alte in terrae sinu resident, aut ubi terra nimis quam firma, et cedere nescia, vim o- mnem elidit. Minores denique in locis procul a foco remotis. Ignes enim,- aeresque late fusi, prius dissipantur , vapores prius refrigerantur, ac in guttas concrescunt, aut viam fugae ad auras inveniunt, aut denique per poros , et subtiles rimas e terra in forma nebulae exeunt, mane et vesperi imprimis visibiles. Vapores hi plerumque sulphur redolent, quod ex accensis pyritibus, lithantracibus, aut stratis sulphureis, per quae ferebantur, in se traxerunt* Non raro aves, et animantia suffocant, solemque nascentem, aut occumbentem, peculiari rubore inficiunt* Va-