Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

perinde effervescentia , müttoqüe majori in gradu enascetur, aer copiosus evolvetur, Calorque vehe­mens orietur. Calor iste eo intendetur magis, quO magis nati aeres, subterraneo hoc carcere , a sui expansione arcebuntur; eo eniin plures dimittent i,-nes fixos, quo magis densabuntur, dum demum per haOc ipsam sui compressionem , aut modis §. supra indicatis, ipsa pyritarum , ac aerum accensió consequatur. Quae flammae repente natae, dum quaerent éxitüm, in omne, quod obstat inctirrent. 2do Per hunc ignem aqua subito in vapores re­digitur, suaque stupenda elasticitate auget vim ignium explosivam. 3tio Sed et aer atmosphaericus, in cavernis terrae latens, ea ignis vehementia repen­te expanditur, unäqüe cum ignium, et vaporum vi claustra disrumpere nititur, ^lo Accedunt huc no­vi quoque aeres , süb terfa geniti §. 65. aliaeque substantiae elasticae, e metallis, carbone fossili, ae sulphure evolutae, quae accensae, stupehda vi , ét violentia detonant, vim ignis augent, cumque illo, dum violenti quaerunt exitum, per cavitates ter­rae qUa licet Funduntüf. Unde fit, ut alii etiam pyritae, lithantraces, et quaevis materiae inflamma» biles, in via deprehensae , ad similem őccensió* nem , novarumque infíammabiliüm substantiarum evolutionem cogantur. Haec nova acCehsio pro­movet similes ignes in pyritis aiiik , novasqite iterum causat spirituum inflamma bilium evolutio* nes, sicque porro potest Successive aerum, vaporum, aliarumque elasticarum, et inflammabiiium substan­tiarum evolutio , atque incendium procurari. Ad singulas vero has novas substantiarum elasticarum evolutiones, et succensiones, nova vis explosiva, ct obstaculorum succussio séqui debet. y5. Quod si jam hi ignes, Vapörás, aéreá , aliaeque substantiae elasticae, forte per ^fissuras Quaspiam, antra, cuniculosque subterraneos, aut E in

Next

/
Thumbnails
Contents