Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
65 Cavitates terrae , augent dictas vires. 72. Ad diversas has vires expositas substantia- rum utpote ignis, vaporum, aerum, aliarumque substantiarum inflammabilium, non parum id etiam addit, quod earum violenta succensio, non raro in cavitatibus terrae , aere communi , et vaporibus plenis, eveniat. Nunquam enim tam violenta fieret, si solae tantum illae, absque omni aere alio, terra clausae, continerentur. Exempla rei manifesta cernimus in tormentis, aut sclopis, quibus licet solitam mensuram nitrati pulveris indideris , si tamen obtaraculum ita illis incusseris, ut spatium aere plenum intra hoc obturaculum, et pulverem relinquatur *, explosione facta sclopum enormi vi difrin« ci cernes. Ipsa terra , vel nives sclopo in fine cannae impressae, periculum dare solent, nec pauci sunt qui ipsas, aranearum telas noxam dare posse existiment. Sci opus, qui primam probam sustinens, per quatuor mensuras pulveris pvrii sibi inditas, et accensas , ruptus non est, rumpetur ab una sola, si modo intra pulverem , et globum, aér inclusus contineatur. Aér igitur auget vim in quadruplum. Idem experti 3unt Jessop , Harrizon, Nicholson, in- rumpendis saxis , et truncis arborum , qui licet unam tertiam partem tantum solitae mensurae, de pulvere pyrio saxo, vel trunco cavo inderent, si tamen supra spatium , aérem continens, reliquerunt, et istud subtili arena texerunt, semper multo violentiorem, ac alias, explosionem sequi didicerunt. Belidor quoque, et Marescot compererunt, quodsi cuniculi subterranei ( minae) quater majus spatium occupent, ac occupat pulvis pyrius, multo vehe- mentior eorum sequatur explosio , quam si totos pulvis explevisset nullusque aér in illis relicftfs fuisset. Quod in his manifeste omnes experimur, idem in terrae motibus, vulcanorumque explosionibus , sequi debet. Cum accensiopes illio quoque in