Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
censet a palude, quae per revolutionem quampiam terra obruta sit, haberi* quod de Velleja dubitari non potest, utpote quae ante plura saecula terra sepulta , primum anno 1757. in montibus Placentiae erui coepit. Annál, Phys, Gilbert pro anno i#ii. V. 1. p. 19. 69. Quid de Gas azotico dicemus, quem terra ibi etiam, ubi minime putamus, large tamen exspirat. Quot centena millia pedum cubicorum hujus, vel e scaturiginibus Bodajkensibus , Csurgóien- sibus , Sz. Györgyensibus, item Varadinensibus calidis, Pöstyénensibus, aliisque plurimis, vel domi nostrae annis singulis evolvuntur? quibus nisi natura per has aquas, aut fissuras alias uti ad dictum Zúgó facilem, et perennem ad auras exitum aperuisset, profecto vix aliter, ac Vulcanus ille in Ma- calabar eruptiones , et terrarum motus causavisset. 70. In hoo subterraneo aere, aqua, ejusque vaporibus ,* et subterraneo igne, inveniunt hodie primi subsellii physici causam sufficientem omnium eorum phaenomenorum, quae in cunctis terrae motibus, ac eruptionibus vulcanicis passim admiramur. Vjs sulphuri* carbonati. 11. At ut a certioribus, ad minus confessa veniamus. Non parum ad haec phaenomena addere videtur nobis etiam vis illa, quam sulphur adipisci solet, dum in igne vehementi -i partem de car- bonico chemice sibi copulat, ac proinde sulphur carbonatum liquidum, ( Schwefelkohlenstoff, soufre earboure) constituit. Compositum hocce primus professor Lampadiu9 Freibergae anno 1796- obtinuit, dum quatuor uncias ex pyrita sulphuris,cuna una uncia ligni bituminosi, vel cum una uncia lythantracum, aut denique cum una uncia anthra- colitis in retorta destillasset , ac eam ad maximam condescentiam adduxisset. Tunc enim primnm 6i