Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
cussiones terrae causet, quod nempe aqua montem penetrans, majorem effervescentiam causare, et hoc ipso plus e pestifera illa aura generare possit-. Kic modus itaque unus est, quo aér mephiticus, citra oranetn ignem manifestum, sub terris nasci potest. Inarre Gedanken über die Vulkanen. p.5i. At 2do poterit aér hic auxilio ignis subterranei ubique fer? sub terris nasci, e lapide calcario,cujus partem constitutivam acidum carbonicum efficit. Quod si jam ad hos lapides, aut quasvis terras calcarias, ignis accedat , carbonicum, in forma gas acidi car- bonici, e dictis terris exigit, atque ita illas in ca'- cem vivam commutat, aut potius cum aliis substantiis colliquat* Nil mirum igitur , si in eruptione ignium vulcanicorum, in subterraneo illo foco, lapides, et terram calcariam magna vi urentium, copia d'cti aéris generetur , et per craterem in auras effusa, terras inundet, aut si exitum impeditum habeat, per rimas, et poros terrae, antra, puteos, cellas, vias impleat. 67. Praeter gas acidum carbonicum, alii quoque aéres magna quantitate in terra nasci possunt. Et quidem , ut Cruikshang detexit, gas acidum car- bonicura , in potentiore igne subterraneo, cum carbone quopiam communicans, plus de carbonico chemice sibi copulat. Nec semper aequali in mensura, sed in 100 partibus, 47 usque 52 partes, e solo carbonico assumit , reliquas usque Centura partes, oxygenum in eo constituit. Annál, der Physik. V. g. p. 429. Aér hic oxydum carbonatum aeriforme (gas carboneux , gasförmiger Kohlenstoff) sic mutata proportione partium, novam naturam induit,- minimo enim igne accenditur, cum viole- * tia detonat, et post deflagrationem, rursum aerem fixum relinquit, qui perinde, ut quivis alter, aliunde obtentus, 76 partes oxygeni, et 24 carboniei Qontinet , uti id experimenta Lavoisierii, Clement. et 59