Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

55 regiis vivariis i3o» lepores , praeter innumeros phasianos, perdices etc. letho dedit* Nec solas tantum feras petiit, sed et ipsos homines in pu­teis , antris cellis subterraneis, tunc forte existen­tes, nil mitiore fato involvit. Hoc idem vix effugit viator ad Resinam, dum viam cavam,’hoc aere plenam , ingredi vellet, neque tamen ad eam, asel­lum , cui insederat, plagis ullis adigere valeret , quod scilicet aselli prius, quam sessoris respirium illo gravaretur. Id mirum magis: pisces etiam pestifero hoc adflatos halitu, temulentos aliquam­diu in superficie maris natasse, nulloque negotio captivos retibus a piscatoribus ad littora ductos fuisse.' Gilbert AnnaL der Phys. 1^.6. p. 140. Quomodo diversa gas iu terra nascantur. 66. Qua ratione aér hic tam enormi copia in officina illa subterranea nasci possit, non est con­ceptu difficile. Dum enim acidum vitriolicum a- qua dilutum, supra cretam , marmor, terram cal­cariam, aut quodvis acidum supra salia alcalina fundimus, oritur effervescentia, et gas acidum car- bonicum evolvitur , quod respiratione attractum, animantia enecat, flammam exstinguit, calcem ex aqua calcis in statu crudae calcis praecipitat, etc. Quod si ad memoratam terram calcariam majori in copia addatur acidum vitrioli , intendetur effer­vescentia, perque illam non aér solum, sed et particulae terrae solutae, e vase in altum levabun­tur ejicientur; aut si exitum non inveniant, vas disrumpent. Atque hie habemus exemplar, qua ratione in vulc.ano Macalabarico aér mephiticus , citra omnem ignem, nasci, materiam luteam e cra­tere vomere, aut hac exitum non habente, terrae motum causare possit. Confirmatur id eo, quod mons iste, teste Dolomino, copiosiorem fundat ae­rem tempore pluvio, quam sicco, majoresque suc­cus-

Next

/
Thumbnails
Contents