Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
quam vulcamis igneus succutit. Causa itaque hujus vulcani, ac terrae motus, quem causat, in aere imp-imis subterraneo, per effervescentia«! nato, caloreque dilatato tribuenda videtur; cum in substantiis, quas ejicit, ne minimum quidem ignis indicium notari possit. Sed nec fluere e terra pér menses integros aér bic posset, nisi novus in ea perpetuo nasceretur. Saepe quoque facto terrae motu, si modo pars ejus quaepiam disrupta est, inde ventum per multos dies fluxisse notum est; ut testatur Seneca Nat. Quaest. L. 6. 17 et 27. factum esse in eo terrae motu, quo Chalcis labo- rav’t. Hiasse nempe uno loco terram, et inde non exiguo tempore spirasse ventum, qui illud ipsum iter sibi fecerat, per quod ferebatur. Confirmatur id et eo: quod in terrae motu, et eruptione vulcanicorum ignium, antra diversa, fossae, putei, cellaria, viae cavae, gas acido carbonico, non raro ex toto impleantur, haud secus, ac antrum caninum impleri novimus, imo et supra planam terrae faciem, per majorem tractum , ad unum pedem * et altius, ubique restagnet, hominesque, et alia animantia enecet. Sic in Campania olim sexcentarum ovium gregem, in Pompejana regione exanimatum fuisse, Seneca testis est,- quod scilicet per magnos terrarum motus , multa pestifera, quae in alto latent, ac ipse etiam aér, terrarum culpa, vel pigritia , vel ignium vitio corruptus, gravis haurientibus accideret, atque ita memoratas oves, natura sua molles, et propiora terris ora ferentes, diro suo adflatu suffocaret. Id ipsum factum legimus in postremo terrae motu Neapolitano, qui 14. Junii eruptionem ignis e Vesuvio praecesserat, ac annunciabat. Per hunc nempe reseratis claustris subterraneis, pestifera haec aura, communi gravior, cum fremitu in altum evasit, perque superficiem terrae late diffusa, ac restagnans, in solis re57