Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
hibet, ac in vicina horum montium selenites , alumen, et alia vitriolica salia inveniuntur. Adde, quod plerique hucdum ardentes vulcani in vicinia znarium , aut in insulis habeantur, e cujus fundo profundissime infra terrae siccae superficiem de* presso, per rimas varias , aqua ad strata pyri- tarum , aeque profunde in terra sita, devenire possint. Extincti vulcani, qui nunc in terris mediis, procul a maribus remoti cernuntur, suo tempore prope maria, aut plane aquis tecti fuere. Et ideo etiam a veteribus Neptuno assignata est haec vexandi potentia, jamque ab Homero Em<rr/«ioi» adpel- latus fuit. Seneca L.6. §. 23. Gheler P. 4. p- 517. 61. Praeter pyrites, alias etiam substantias, generando, fovendoque vulcanorum igni multum oportunas, sub terris natura condidit. Tales sunt lapides illi, quos aluminares vocamus , qui aéri li- bero, et pluviis expositi de se ipsis ignes concipiunt, et cum flamma deflagrant. Tales item sunt lythantra/ces, quos congestos in cumulum ad accessum aquae , saepissime in flammas ipsas ire cernimus, quam in rem exemplum nobis propin- guum praebent lythantraces Sarisapienses, et foco terrae motus Morensis viciniores Zsemlenses. Ad has substantias viva calx etiam merito referri potest. Quoties enim hanc in curru per pluviam, aut in transitu amnium madefactam, igne, flammaque corripi experimur ? ejusque superficiem eo magis igne tegi , quo magis in extinctione commovetur. Quae quidem calx, licet in terra naturaliter nus- piam habeatur, igne tamen vulcanico, aliunde nato, aut quovis alio, sub terris etiam, e crudo lapide nasci potest, causamque alteri cuipiam incendio praebere. Sed nec minus idonea igni sunt alia quoque corpora, dum e statu fluidi in minus fluidum, aut plane in solidum corpus repente transeunt. Subito enim copiam fixorum ignium