Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
53 dimittunt, qui ipsam accensionem causare possunt. Hac de ratione accendi solent olea aetherea, cum acido nitri mixta , quod scilicet in hac unione subito condensentur. Ipsa quoque valida compressione aeris, et condensatione, ignem ex eo exprimere jam hodie novimus. Quid de affrictu subterraneo dicemus, quo et communem, et electricum ignem generari notum est. Haec de causa prima terrae motus, vulcanoruraque effectuum. Funks Handbuch der Physik P. I. p. 3a4» Vis aquae, et ejus vaporum. 62. Causam secundam terrae motus omnis, vulcanorumque effectuum, in aqua, et ejus vaporibus sitam esse §.58. diximus. Haec licet copiosa ignem restinguat, non tamen semper ita inimica ejus est, ut in certis rerum adjunctis, non illius vehementiam augeant, eique pro pabulo serviat. Docent id nos plurimae solutiones, et effervescentia© c dorem, ac ipsas non raro flammas ut vidimus §. 61 producentes. Docet quotidiana fabrorum experientia, qui si ignem lythantracun , aut aliorum carbonum intendere cupiunt, eos aqua perspergunt. Carbones, qui humorem suum per longiorem deflagrationem perdiderunt, minus igni idonei sunt, lenemque tantum ignem alere possunt, qui tamen, si humido quopiam loco serventur aliquam* diu, ut novo iterum se humore imbuant, rursum ardent cum flamma. Affine his phaenomenon legimus in Memoires deV Academie de Paris’, quod dum in Pietra mala, uno e montibus Apenninis, flammae e terra vomerentur, quidam, ut ferales ignes restinguerent, glaciales crustas, et nives, qua» locus suppeditabat, in dictas flammas jecerint, hac» que ratione incendium animarint potius, quam sopiverint. Quem non docuit experientia,per tenuem aquae venam , siphone evibratam, ac in rorem per aerem sparsam , vehemens incendium augeri potius