Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

5o qui possit, si ad ea corpora respiciamus, quae ter­rae motus majores , ac vulcanici imprimis ignea ejicere solent , ingentesque plagas iis inundare. Ex his enim non obscure videmus : dari in terra copiosas ejusmodi substantias, quae si misceantur, effervescunt, calorem de se concipiunt, atque etiam ; in ipsam non raro flammam abeunt, eo prorsus modo, quo ars quoque nostra, easdem efferve­scendas dictarum substantiarum gignere, ac ex iis ipsas etiam flammas educer,e novit. Ex his sub­stantiis est imprimis aqua, quae in terrae visce­ribus copiosa datur, ac in ea non secus fere, quam in animante quopiam sanguis meare solet; ubique etenim si in ima descendas, aquam invenies. Quo­ties praedivites auri, argentiqúe fodinas deseri o- portuit, si aqua ad eas aditum sibi faciat, et ex iis exitum non habeat. 2do. Ex iisdem substantiis sunt pyrites , qui in venis integris, sub terra late ' funduntur, et massas ingentes sub montibus con­stituunt. Horum alii continent sulphur, alii vitrio- lum, arsenicum alii, plurimi ferrum, vel aliam metallicam substantiam, saepe plures ex his simul unitas. In aere libero sponte fatiscunt, et in igne >| facile destruuntur, Quod si jam pyritem aqua per- I spergas, effervescet, aeremque e se volvet inflam mabilem, vehementer incalescet, quiri et in ipsum ignem manifestum ibit, jactabitque obstantia. 5q. Illustre in hocce genere est experimentum Lemeryi in Meni'. dei' Acad. de Paris lyoo. Ex­plicatiori phys. et Chem. de feux souterrains des tremblemens de terre etc. quo opinionem hanc pri­mam insigniter illustravit, confirmavitque. Hic sul­phur in subtilem farinam redactum , et limaturam ferri non rubiginosam , aequis partibus inter se miscuit, et subegit in massam, eo usque aquam affundens, dum ex toto quidem ea massa made­ret, nec tamen ulla aqua ex illa separaretur. Illi-

Next

/
Thumbnails
Contents