Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
globi terraquei residentem , commenti sunt , qui sub terris auctus, in obvia incurrat, et divellat repugnantia, donec nanciscatur viam exeundi ad coelum, aut vi , atque injuria ipse eam faciat. Anaximenes , terram ipsam sui motus causam esse asserebat. Dum partes ejus quaedam a suo fornice avulsae , 'in subterraneam cavitatem magno pondere, ac sono ruerent* quas aut humor adveniens solverat, aut ignis éxederat, aut spiritus violentia excusserat. ('•um vetusta hac opinione plene consentiunt incolarum Morensium , recenter a nobis exceptae opiniones, unanimiter asseren- tium : tercentos , et amplium terrae motus sensibiliores, a duobus annis factos, haud aliter iieri sibi visos esse, quam si sub crusta terrae tenui, moles quaedam , ex alto in profundum lapsa , subjectam terram concuteret. Archelaus , Seneca, et plures alii motum hunc a ventis subterraneis-, in concava terrarum delatis, repetebant. Strato a conflictu frigoris, et caloris. Plinius, Aristoteles, Theophrastűs, ab evaporatione modo arida, modo sicca, quae si exitum non inveniat, in se revolvátur, jactetque obstantia. Democritus, et E- picurus omnia elementa in gignendam illum concurrere censent. Alii denique fatentur : liquere quidem sibi, aliquam e dictis causis esse debere, sed non liquer«, quae esset. Vide Senecc Nat. Quaest. L. 6. §.6—io. 51. Si jam opiniones has veterum attentius expendamus, facile videbimus: rudes illas, ac parum exactas esse, in quibus proinde refellendis operam ponere, supervacaneum existimamus. Circa verum tunc adhuc errabatur nimis, in re praesertim tam abdita , in qua tunc etiam, dum multum actum erit, omnis tamen aetas quod agat inveniet. Opi46