Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
47 v *A t t Opiniones recentiornm. 52. Recentiores naturae indagatores, iri duas potissimum sententias, de causa terrae motus a- beunt. Quidam ex his eum ab ignibu^ sritterraneis, non tamen centralibus illis, sed propius ad superficiem terrae natis, et exitum non invenientibus repetunt. Alii vero solo spiritui electrico, in terrae sinu densato , tribuendum esse existimant. Videndum jam igitur, quibus rationum momentis, seu haec, seu illa antiquior opinio innitatur, cui- ve causae eum, quem descripsimus provinciae Albensis motum, tribuendum censeamus. C A P U T 1Í. De viribus juxta i um Systema terrae motum gener antibus * Vires terram moventes. 53. Lemery, Newtonus, Halesius, Martin, Listerus, Hofmannus, Boerhavius, C. Bufon, aliique plurimi naturae scrutatores, causam omnem terrae motus, vulcanorumque effectuum repetunt: imo ab ignibus subterraneis. 2do a vaporibus aquae in terrae hiatibus ea ignis vi repente natis. 3frio ab elasticita- te aeris subterranei eo igne aucta. Has combinatas vires censent omnes, abunde sufficere, ad cuncta vulcanorum, et terrae motus phaenomena producenda. Et sane Vis prima in igne. 54. Quod causam primam attinet, dubium non est, vim ignis repente nati, ex omnibus in terra homini notis, maxime stupendam esse. Docent id nos omnes gas hydrogenii, cum oxygenio aecensio- nes, pulveris tonantis, auri, , argentique fulminantis, violentae explosiones, docent quotidiana exempla V