Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
Csáhberény montium semicirculo cinctum ,• et quae sunt reliqua. SECTIO III. De causa terrae motus in genere , ac in speci« de causa motus Albensis. C A Pc UT I. De causa terrae motus opiniones tam veterum, quam recentiorum philosophorum. 49’ Operis contextus, et ipse quem descripsimus provinciae Albensis casus jam exigit, ut causam tam formidabilis mali evolvamus * quid nempe sit, quod terram ab imo movet, quid tanti molem ponderis impellat, cur modo tremat tellus, modo in latera procurrat,- nunc tota fluctuet, nunc rupto sinu violenter divisa , in partes discedat. Opinioneä veterum. 5o. Ut vero eorum etiam , quae improbamus, copiam faciamus potius, quam non damnata silentio praetereamus, videamus primum in hoc genere opiniones veterum. Erant ex his, qui causam omnem terribilis hujus phaenomeni , a subterraneis fluviis , in terram impingentibus , repetebant. Thales quoque Milesius eandem in aqua reposuit, quod falso crederet, hunc terrarum orbem, vasto cuidam mari, grandis ad instar navigii innatare. Anaxagoras , Empedocles , et plures alii veteres juxta, ac recentiores, ignem centralem, in medio globi