Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit
44 serisit. Alii plures , in sylvis constituti, et susurrum fragoresque, et motum arborum ad se ad- propinguasse , et tum ab se ultro progressum fuisse, distincte viderunt, et asseverarunt. Sunt etiam testes duo Moórenses , qui monasterium PP. Capu- cinorum primum, tum domum Comitatensem,dein templum minus , ac denique domum 111. Luzsinski motu omnino progressivo corripi, et exagitari viderunt. Nos ipsi, tempore primi terrae motus in aedibus horti botanici constituti , fragores, et strepitum velut ab onerato curru per aream procurrente successive accedere audivimus , et murum alterum cubilis atque fenestras paulo serius agitari advertimus. 48. Animadversione etiam dignum est, motum quidem afoco recedendo vehementiam suam successive deposuisse,non tamen ubique in eadem ratione.* Sic Iszka Szent-György multo minus passum est , quam Gdth , et Isztimer, licet pagus ille a foco non multo magis distet, quam iste. — Gsprnye pagus autem longe magis dissitus, quam Kápolna, et Gánth , tamen plus detrimenti tulit; et, quod magis mireris, Csóka pagus inferiori parti montis ejusdem nominis immediate subjectus , vix notabilem noxam cepit. Videntur nimirum montes propagationi motus impedimento fuisse , et vim hujus infregisse; unde explicari potest, cur Kápolna, et Ganth, loca foco vicina, et in ipso oppido Moór domus versus Sárliány sitae, minus damni tulerint. Sed et soli tam superioris quam profundioris qualitas ad faciliorem vel difficiliorem motus receptionem, et propagationem , atque hinc oriundam diversam effectuum proportionem contribuisse videtur ; secus concipi non posset, cur e. g. in Óndód altius sitae , in Gánth humilius positae domus magis exagitatae sint ; cur Sered , montibus haud defensum minus affectum sit, quam Csák-