Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

üti et illas, quae post longiorem quietem, et quae aucto frigore , terraque gelu adstricta ingruebant. 41. Primus terrae motus , Ut vehementia, ita etiam duratione reliquos superavit, utpdte qui ple- risque consentientibus 7. aut 8. minutis secundis duravit, dum fortiores alii vix uno altero ve secun­do insistebant, et reliqui fere tantum momenta­nei erant, saepe vix diutius durantes, quam so­nitus eminus explosi tormenti. 42. Ouod motus primi qualitatem adtinet, fe­re unanimis est consensus , eum primo succusso- rium ( ad perpendiculum elevantem ) , tum vero non tam undulatorium , quam fluctuantem fuisse, id quod etiam ii, qui tum sub dio erant, et inter hos ovium pastor Velegiensis, qui in terra cuba­bat, et se primum aliquot vicibus elevatum fuisse, tum vero fluctuasse asseruit, confirmarunt. Erant tamen Albae»Regiae, et in Csóka aliqui, qui mo- tuui primum fluctuantem fuisse dicebant , licet et hic plerique contrarium statuerint. Idem de Bodaikensibus valet, inter quos unicus erat, qui tempore primi motus in Moór sub dio erat, et post fluctuationem succussiones secutas , atque sub his primo aedificia collapsa esse, asseruit. In Bá­linka autem, Eszszény, et Csurgó totus motus flu­ctuans fuisse , dicebatur. 4-3. Ejusdem indolis etiam motus fortiores re­liqui, sub 39. §. commemorati , fuisse asseruntur, ut tamen succussiones brevissimae mox in fluctua­tionem transierint. Alii quidam tantum undulan- tes , plures autem saltem tremuli erant. Dicitur etiam post motum fortiorem saepe oscillatorius, per aliquot minuta durans, secutus esse; et inter succussiones primae noctis fere continuam undu- lationem obtinuisse, plures asseruerunt. 44* Superest, ut etiam ea adieramus, quae ad directionem motus ostendendam facere videntur. Hoc

Next

/
Thumbnails
Contents