Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

42 Hoc fine e situ corporum lapsorum, utpote quae per fluctuantem motum partim liuc partim illuc projiciebantur, parum didicimus. Plusculum doce­re poterant cörpora pendula, quorum motus sal­tem lineam directionis indigitasset; sed ea a pau­cis observata sunt. Plurimum itaque eatenus per­contando cognoscere debuimus. Hoc fine in omni­bus, quae peragravimus , locis e prudentioribus viris, iis potissimum, qui tempore terrae motuum sub dio versabantur, sciscitati sumus * unde seu so­nitum , seu motum advenire adverterint, atque ita plurium aut omnium consensu indicatas dire­ctiones adhibita acu magnetica in mappa per sa« gittas, singulis locis appositas expressimus. CAPUT III. Animadversiones hunc terrae motum concer­nentes. 45. Ex. iis, quae hactenus de phhysica indolae lo­corum, per terrae motum maxime affectorum, at­que de hoc ipso attulimus, sequentes animadver­siones formari posse judicamus : Focum agentis causae ad supremum ßnem montis Csóka delitescere, vix potest esse dubium, in vicinia enim ejus (in oppido Moór) terrae mo­tus maxime saeviit; inde omnis susurrus,et fragor, inde omnis metus in omnem partem diffusus est, velut id e consideratione sagittarum , directionem sonituum, et motuum indicantium , cuivis patescit. Poterat quidem suscipio oriri , homines e prae- concepta opinione a monte Csóka ; per murmura, qáae instante tempestatis mutuatione edere fertur, suspecto, omne malum repetere, atque ideo soni­tuum motuumque originem illuc referre* sed con­sensus omnium, etiam gravium, a praejudiciis li­bero-

Next

/
Thumbnails
Contents