Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit
ter 4am, et 5am matutinam ; in Bodaik numerosi observabantur inter quintam, et 6tam vespertinam, plures autem inter 3am, et 4tam matutinam , in CsáKvár, hortulanus frequentes notavit inter 7am et gam vespertinam, crebriores vero inter iám , et 3am noctis, tum sub 5tam matutinam ; cum his observationibus proxime congruunt etiam Gsernyen- ses ; in Gsurgó inter 6tam , et 7am vespertinam, atque inter 5tam, et 6tam matutinam; in Báiinka Sui) 6tam vespertinam, et mediam noctem, tum inter 4am, et 6am matutinam ; in Veleg inter 6am, et gam vespertinam; in Ondód denique sub 6adi vespertinam, tum sub íoam, et sub 3tiam noctis plurimae succussiones accidisse perhibebantur. 36. Memorabile praeterea est, observari non- nunquani loco in uno motum, non item in altero, et vice versa:*sic in Csernye motus accidisse dicuntur tempore, quo in Moór nullus erat, et vicis- sim. Imo eodem in loco aedes aliae magis, aliae minus commoveri, aliae quietae perstare feruntur; id quod in Csurgó observatum esse, accepimus, ubi nunc altius, nunc humilius sitae domus magis contremiscere, aut illae moveri, hae quiescere dicuntur. 37. Primum terrae motum fuisse omnium ve- hementissimum , omnium ora contestantur. Quanta autem fuerit ejus violentia, non tantum strages aedibus illata, aliique effectus supra descripti docent; sed et e sequentibus observationibus , et relationibus conjici potest; in praedio Metse'r armarium venatoris in medium cubilis a muro est rejectum; in sylvis, et pagis arbores non tantum ramos apicesque concutere, sed et terram prope at tingere sunt visae, in Sárkány, ubi caeterum damna nulla sunt causata , turris tanta cum celeritate, et vehementia huc illuc est mota, ut jam jam lapsura videretur,* in Bodaik cuneus ferreus, ancho39