Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit
ravit j et PP. Gapu.cini inde a \4- iüius, tisque i3. hujus ultra mille succussiones fuisse asseverarunt, sed et ab eo tempore, quo regionem illam deseruimus, terram identidem commoveri, a, pluribus accepimus. 33. Loca, quae a primo terrae motu minus passa sunt, non tantum prima nocte pauciores succussiones experta sunt; sed et citius, atque frequentius quieta manserunt: it$ in Csákvár, Sárkány, Albae, aliisque locis remotioribus, prima nocte pauciores motus sunt observqti, in Császár, et Riss- bér, ut per literas accepimus, tantum decem, in i Rots autem, ct Mártonvásár tantum tres*, in Velen- cze, Nyék, Albae etc. plures noctes quietas habebant, quibus incolae aliorum locorum adhuc contremiscebant, in Sz. György inter 6tam et ^mam Febr. prima nox fuit absque motu, et in Csákvár a gna ad i iam ejusdem mensis nullus percipiebatur, quibus diebus tamen alibi velut in Huth, Isztimér, Bálinka, Gsernye, Ondód , JVloőr etc. succussiones adhuc continuabant. 34. Diurno tempore longe pauciores succussiones fuisse, quam nocturno, unanimis est omnium assertio, id quod nequaquam observationis per diurna negotia interturbatae, defectui adseribendum esse, evincit assertum hortulani Csakvariensis, qui suspensam campanulam diu noctuque partim ipse observavit, partim per alios observari fecit, nec tamen a prima die plures quam tres interdiu, noctu vero plurimas accidisse, advertit. 35. Est etiam communis observatio , vespere , sub mediam noctem, tum sub tertiam noctis horam , et sub '5am matutinam plurimos motus ingruisse , ut tamen etiam hanc circa rem diversis in locis aliqua relationum diversitas obtineat, ita in Moór plurimi fuisse dicebantur versus quintam Vespertinam, inter iam, et 2dam noctis, atque inter 55