Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

\ multi eum quadrante horae ante, alii paucioribus, pluribusve minutis post horam illam accidisse di­cant, imo in Császár eum media septima obser­vatum esse, accepimus, horologium domus Lam- bergianae per terrae motum 10. minutis post di­ctam horam substitit , Luzsinszkianum autem 5. minuta ultra eamdem ostendit. Quam circa rem tantum illud adhuc notandum putamus , discrepan­tiam nequaquam locorum distantiae proportionatam fuisse. 31. Est etiam communis assertio, prima no­cte succussiones plurimas, easque primum crebrio­res , tum successive rariores fuisse, sed in numero earum indicando discrepant relationes: in Sz. Györ­gy ii', numeratae sunt* Venator Csurgóensis in domo solitaria inter sylvas habitans, inscriptis por­tae lineis 40* computavit, quarum 17. inter yam et yatn horam accidisse asseruit; totidem in Iszti- mer, et Bbdaik , ad 3o. in Balinka, Csurgó, et Csó­ka, 26. in Gath, 18. circiter, sed fortiores tantum, computando, in Csernye numerarunt, in Veleg in­numeras fuisse asseruerunt ; sed pastor ovium qui, tum terrae incumbens sub dio noctem agebat, se tantum 14* fortiores percepisse effatus est; in Moór alii 16. alii 20, PP. Capucini 48. fortiores senserunt; in eo autem conveniunt omnes, prima nocte ter­ram nunquam quievisse, verum continuo tremuisse, aut motu undulatorio agitatam fuisse, quod etiam Bodaikenses, et Venator Csurgóensis confirmarunt. 32. A tempore primi terrae motus usque ad i7am Februarii, qua discessimus, terra nunquam per nychthemerum integrum quievit, iis in locis, quae ab illo vehementius affecta sunt, adeo, ut jam ante discessum nostrum centenae terrae com­motiones ubique numeratae fuerint: in Moór accu­ratus observator, qui eas scripto connotaverat, in­tor 22dam Januarii, et Stam Februarii 124* nume­ra­37

Next

/
Thumbnails
Contents