Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit
34 28. Quae terrae motum in locis, ab hoc maxime affectis , praegressa sunt, vix differunt ab iis , quae etiam alibi locorum per Hungáriám obtinuerant y ea igitur hoc loco tantum paucis adtingenda erunt, a) Terrae motus, qui a memoria hominum in hoc regno observati sunt, provinciam Albensem non magis, quam alias exagitarunt, id quod tantum non omnes , quos interrogavimus , unanimiter asseruerunt; meminit tamen seniculus Sacerdos monasterii Moórensis, illum, quo anno jy&ö. Coma- romiurö pro parte dirutum est, etiam in MoOr vehementem fuisse. 6) Tempestas praegressa aestate, autumno , et hyeme his in locis non alia fuit* quam per reliquum regnum : pluviae nimirum frequentes inde ab aestivis mensibus in Januarium usque obtinuerunt* venti jam aliquot mensibus ante terrae motum ita conquieverunt, ut nonnisi rarus, isque levis, ac minime diuturnus atmosphaerae motus perciperetur} autumnus, et hyems insolito more usque i3. Januarii nullum notabile frigus attulerunt; sed nocte inter i3, et 14. mensis nominati frigus subito ita increvit, ut mercurium thermo- metri n. gradibus Reaumurianis infra punctum glaciale depresserit, nec die ante terrae motum multum remisit, barometri statum ante hunc per 14. dies talem fuisse, quo serenitatem indicare solet, jam supra notavimus * c) Ut autem ex his nemo terribilem eventum praesagire poterat/ ita sonitus paucis momentis ante terrae motum praegressus , subito omnes conterruit homines, attonitosque reddidit. Eum alii cum tonitru subterraneo , alii cum strepitu onerati currus, per solum durum velociter advenientis, multi cum vehementi sussurro advolantis avium majorum cohortis, plurimi cum fragoribus appropinquantis procellae, quin tamen aurae motum senserint, comparafunt. 29-