Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit
35 2Q. Res , quae motus terrae concomitabantur , sequentes sunt observatae : a) Tempore primi motus coelum erat serenum, taleque perstitit tota nocte. luna rebus omnibus lumen affundente * b) frigus prima nocte perduravit; altera autem die jam non parum remisit, magis vero subsequis diebus, quibus paucis gradibus infra, supraque punctum glaciale temperies variavit, id quod etiam tempore nostrae investigationis usque .Februarii obtinebat* c) Barometri status, et sub primo terrae motu, et post eum usque 3tiam Februarii fere idem mansit, quem prius fuisse, supra notavimus; postea vero variavit; tempore, ^quo nos in Comita'u Albensi versabamur, ab altitudine 28. pollicum, et 1. lineae non multum deflexit, d) Quies atmosphae- rae perstitit, eaque summa fuisse observata est, dum gelu ingravescente succussiones fortiores ingruebant} leves tamen venti, iique brevi tempore durantes, post 2imam Januarii nonnunquam ab Austro adveniebant, nec ante vesperam i6tae Februarii validior ventus oriebatur; e) a 2ima Februarii etiam frequentes nebulas secutas esse, accepimus;^) Odor a plerisque nullus percipiebatur; asserebant tamen Csurgoensium, et Velegiensium colonorum aliqui , tum Csurgoensis Venator, et Csákváriensis Parochus cum Capellano, se tempore primi motus quempiam sensisse, quem cum Sulphureo, putridove comparabant;^) Lucis quoque aliquot phoenomena a non paucis visa sunt; sic in Sz. György, Csurgó, et Csákvár narratum nobis est, tempore primi terrae motus lucem quampiam apparuisse; fulgur autem repetito visum esse, a pluribus accepimus , et quidem 1, 5, et 7. Februarii, ipsi etiam 12. mensis ejusdem sub horam nonam noctis fulgur animadvertimus, quocum tonitru, et succussionem perpendicularem simul accidisse, referebant, qui tum in aula domus erant} C 2 Csák-