Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit
3i mum vero detrimenti tulit domus parochialis potissimum in contignatione superiore, ubi muri, pra- sertim intermedii, horride dirupti sunt; in Csurgó denique ampla, et magnifica aedes Illustrissimi Domini Possessoris, licet anchoris firmata fuerit, tamen magnopere vitiata est: muri quippe, et fornices, praesertim contignationis superioris, rupti sunt; caömentum atque cymatia undique deciderunt; fornix , qui gradibus iramftiebat, corruit, et murorum primariorum alter , qui Albam respicit, ad tres pollices, interior autem ad unum subsedit. e) Quin etiam locorum remotiorum aede3 altio- res quaepiam damna tulerunt i- sic Albae complura aedificia, praesertim templa, et turres, rimas non modicas egerunt, et quatuor fumaria, nec non mu- ' incendia altius eductus, corru- ut nobis relatum est, domus altior, £• qua parte recentius additamentum m uris vitiata est; in Sárkány etiam, * > per literas nunciatum est, in Csáő zende , et Szák aedibus sacris aliquot > , imo in Császár quaepiam fumaria 2 O * • . * r altitudinem aedificiorum etiam síim ruinam iis inducendam haud parum contulisse videtur; in Isztimér series domo- rum, quae vicinior est valli Moórensi, plus damni tulit, quam quae intercedente platea remotior est^ in Moór domus monti Csóka viciniores, praesertim quae huic latus longius obvertunt, plus detrimenti passae sunt, plura fumaria murosque fastigiatos amiserunt, quam remotiores, praesertim versua Sárkány sitae; in Ondód domus elatiorem situm habentes magis sunt quassatae , quam demissius positae* ab altiore situ forsitan etiam, saltem pro parte, repetenda est major ruina templi atque monasterii Moórensis, nec non domus C»urgóensis, utpot,©