Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit
$2 pote quae collibus insistunt, Ast in Gánth (lomus de- missius sitae magis exagitatae fuisse perhibentur. g) Inter tot tantasque aedificiorum ruinas, mirum est, paucissimos homiues fuisse laesos; nam praeter mulierem, et prolem, quas decidens fumarium in Isztimér oppresserat, et cauponis Eszsze- nyensis uxorem, quam delapsus murus fastigiatus obruerat, per adorandam Numinis Divini providentiam omnes homines in tanto periculo mirifice conservati sunt. 26. Praeter effectus, quos terrae motus in aedibus produxit, etiam aliquos in solo ipso edidit; induxit nimirum pluribus in locis terrae fissuias, et hiatus, quorum praecipuos in mappa linea flexuosa duplicata indicavimus. De his in genere notamus : imo. Omnes, quos vidimus, in solo friabili argillaceo-sabuloso ortos esse - 2do. Omnes per sub- sequentem tempestatem tepidam, et pluviam, humo regelata, atque emollita, iterum angustatos, aut o- mnino obliteratos fuisse. Nos, nivibus remotis, fissuram terrae vidimus in praedio Eszszény ad hortum molitoris ; alium hiatum deteximus in praedio Metser, per hortum Venatoris, et collem ad 60. et amplius orgyas protensum ; aliquot rimas etiam ibidem ad molitoris habitaculum, et in prato vicino productas fuisse accepimus ; ad Sikátor duobus in locis fissurae pluresque rimae minores sunt ortae,' in Csernye autem plures fissurae sunt observatae, quarum altera ad domum judicis visa ad 200 circiter oygvas longa fuisse, alia ad pedis latitudinem hiasse fertur } ad Veleg tam amplus ortus est hiatus, ut corpus hominis admisisset j ibidem ovium pastor asseruit, se in praedio Tárnok fissuram Observasse, et ex hac susurrum prodeuntem áud visse; in Aka, ubi caeterum in aedibus motus vix aliquem effectum produxerat, in vineis item Arkiensíbus, in Alodr, inque territorio Csur* g<5-