Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

So egit non modicas, murus autem alter hiatu inducti* loco cessit, et demolitionem exigit. In praedio JEszszeny fumaria , et muri fastigiati molae, atque diversorii conciderunt. In Csernye nec fumaria , nec muri fastigiati reperiuntur, nec templum for­nice instructum est; nihilominus parietes hujus ita disrupti sunt, ut subintrare periculum sit. In Ve- Ieg pleraque fumaria collapsa sunt. Idem fere in Onddd obtinet, ubi fornix templi rimis fractus, et crux, apici turris imposita, inflexa est. In Csák- berény plures muri fastigiati, et 12. circiter fumaria diruta , reliqua autem ita fracta sunt, ut demolien­da sint ; nec fornix templi a ruina multum abest. In Modr non tantum muri fastigiati, et fumaria plu­rima dejecta cernuntur., sed et praecipua aedificia ad horrorem disrupta atque destructa sunt; in mona­sterio PP. Capucinorum muri principes rimas egerunt, fumaria dejecta sunt, muri intermedii contignatio­nis superioris pene omnes corruerunt, et templum rimis atque hiatibus lapsum portendit, nec melior est facies domus Comitatensis, militibus destinatae, et Luzsinszkianae, in quibus, potissimum superior contignatio, muris ruptis, caemento undique de­cusso, fornacibus dejectis, fornicibusque illapsis horrorem incutit intententibus. d) Ast etiam in locis, in quibus aedes humi­liores minus noxae ceperunt , elatiores tamen do- morum partes, et aedificia altiora non parum vi­tiata sunt : ita in Gánth quidem unum duntaxat de­lapsum est fumarium, reliqua tamen pleraque ca­sui sunt proxima, et templum, in quo fistulae or­gani loco sunt motae, rimas egit* in Csákvár, ubi reliquae aedes fere illesae manserunt, fornix templi ob inductas fissuras ferramentis firmandus, öt su­perior pars türris, ne lapsu magis noceat , demo­lienda erat; in Bodaik quatuor aut quinque fuma­ria, pluresque muri fastigiati conciderunt; pluri- „' ^ mura

Next

/
Thumbnails
Contents