Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit
irimae egerunt, praesertim in Guth , Isztimér, Bálinka, Csernye , Ondód , et Moór, quibus in locis v domus pene omnes laesae, et quaedam aut collapsae aut ita labefactatae sunt, ut trabibus applicatis fulciendae fuerint; minus vitiatae sunt aedes rustico« rum in Sikátor, Kápolna, Gánth, Csakberény, Csurgó , et Bodaik; parum aut nihil noxae tulerunt in íszka, Szent-Gyorgy, Inota, Palota, Csősz , $zapár, Aka, Sárkány, Császár, Bököd, Környe, Kozma, Csákvár, Zámolly , Magyar.Almás , Keresztes, Moha, et, quod mirum videre potest, in pago Csóka. b) Aedes aliae, licet humiles, quae e solidioribus materiis, e. g. lateribus ustis , et caemento calcareo exstructae erant, et praesertim fornices plus vitii ceperunt, id quod non tantum exempla plura in Moór, sed et aliis in locis docent,- ita domus parochialis in Isztimér inhabitabilis evasit^ in praedio Metsér venatoris cubile, et culina, e solidiore illa materia constructa, omnino corruerunt* in Csernye pars domus dominalis, q?uae solidiorem structuram hahebat, horride disrupta est,- in Veleg etiam, et Ondód aedes parochiales prae aliis vitiatae sunt. c) Plurimum autem detrimenti illatum est aedificiis altioribus , et partibus aedium humiliorum altius eminentibus, velut templis, et turribus, domibus altis, potissimum superioribus earum contignationibus ,- tum muris fastigiatis atque fumariis. Ita in Guth templum, quia humilius atque angustius est, tantum aliquot rimas egit, muri fastigiati autem , et fumaria complura deciderunt , non secus) ac in Isztimér, ubi fornix altioris , et amplioris templi corruit, et turris, quae muro conjuncta erat, ab hoc dimota ruinam minatur. In Balinka ultra 20. fumaria cum aliquot muris fastigatis delapsa, reliqua labefactata sunt,- et fornix, templi, licet minus laesu» sit, <£uaxn in Isztimér , rimas tamen egit 29