Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De terrae motu in genere

7 *nsu!ae, in eo ipso maris sinu, invisae orbi antea, *n lucem venere. Talis quoque prioris saeculi an­no 7. in eodem mari, ad memoratum Santorinum, post annuum subterraneum tumultum nata est, sex milliaria in ambitu continens, plurimis jam hodie incolis habitata. Nec aliud fere suntcaeterae quoque Cyclades , Liparae , Azores Canariaeque insulae , quam concussae telluris, vulcanorumque bruta pro­genies. Eandem originem habent quoque illae, quae inter Kamtsatham , et Japoniam sitae sunt, uti et eae, quae Indico Paciiieoque mari sparsim insedere. Ne nimium longi simus, silentio praete­rimus casus alios, in quibus fatum hoc terribile, ac inevitabile orbem divexavit j inevitabile inquam j erramus enim, si ullam terrarum partem exceptam, ac immunem ab hoc mulo putamus. Omnia sub eadem jacent lege, nilque quietis aeternae, ae immobile, ut esset, natura concepit. Circuit fatum, jamque in hac parte orbis facit vitium , jam illa, nec Pindari , Virgiliique spiritum respicit, asserentis : Aegyptum, ac insulam Delos, ab hoc malo securam esse. Loca terrae motui magis obnoxia. g. Non omnia tamen orbis loca aeque solicitat, sed rarius alia, saepius quaedam. Universim omnis ora maris, aut fenidis aquis praedita, periculo huic imprimis obnoxia esse solet. Hinc Paphos non semel corruit. Sic familiaris huic jam malo Nicopolis. Tyrus quoque aliquando infamis ruinis fuit, et Cyprus tam bene movetur, quam alluitur. Saneca JXat. QuaesL L. 6. §. 26. Ulissiponam quo­que, Gades, Sevillám , Pechinum , frequentius hoc idem fatum exercet. 10. Sed vel maxime tamen Vesuvio , Aetnae , Heclae , Crablae , aliisque vulcanis propingua loca, oportuna huic injuriae sunt. Certe inielix Lima , vel ex eo tempore, quo Hispanis paret, quam fre­quen*

Next

/
Thumbnails
Contents