Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De terrae motu in genere

9 quentissime in servitutem fati hujus vocata est; ac imprimis quidem annis i5ö2, i556, 1609, i655, 1678, 1687, 1697, 1699, 1716, 1725, 1732, vastata* dum demum anno 1746. a fundamentis interiret. Bertholon Electricität Luft - Erscheinungen P. I. Cap. I. Eandem sortem saepius experta est urbs Meaco, Catanea, Palermum, Neapolis, Tauris , 're­gnum item Quitense, Peruvianum , Mexicanum , Ja- ponense, in his, ob frequentes vulcanos, plures, ac majores terrae motus causantur, quam in toto re­liquo orbe. Neque mirum id quidem, semper enim ignis vomitum, terrae motus praecedit, illicoque desinit, ut primum ignis subterraneus claustra cum violentia ruperit, et per craterem montis in auras 'effugerit; ideoque nec metuitur unquam, nisi dum vulcani quieti adhuc sunt, et elasticae substantiae sub terris evolutae, non dum viam ad coelum ha­bent, sed ipsae illam sibi hinc inde quaerere, aut vi rumpere debent. Crateres sunt quasi camini ea- rum cavitatum, in quibus ignes hi, et aliae sub-, stantiae elasticae generantur. Atque vel ex his jam patet, nexus innegabilis vulcanos inter , et terrae motus. Est maxime metuendum phaenomenon. ^ 11. Ex allatis tam violentis effectibus facile )am quisque perspiciet; nullum nosci in natura phae­nomenon, quod in alteranda terrae facie tantum possit, ac terrae motus; sed nec esse ullum, quod hominem tanto metu, ac horrore percellat, atque istud. Quid enim ? solum illud, quod nos aluit, ac fovit, cessat esse locus securitatis; quin potius illud ipsum , ignes non raro , ac pestilenta efluvia in nos evomit, aut alte divisum, urbes, ac morta­le omne, voragine recipit, aeternaque nocte obruit. Domus, quae adversus coeli, ferarumque injurias, tutos nos reddebant, negant praesidium amplius, ipsoque malo deterriores, ruinam, et praesentem, mor-

Next

/
Thumbnails
Contents